- RAUCA Tonitrua
- RAUCA Tonitruaapud Statium, Theb. l. 2. v. 39.——— summos nec praepetis alaePlausus adit colles, nec rauca tonitrua pulsant.sunt ingentem inconditumque fragorem excitantia. Omnis enim sonus inconditus ac ingratus Poetis raucus est. Rauci fluctus, apud Horatium, l. 2. Carm. 14. v. 14. rauca saxa maris, apud Virg. Aen. l. 5. v. 866. rauca flumina, apud Lucanum, l. itidem 5. v. 218. raucus Aquilo, apud Martialem, l. 1. Epigr. 50. v. 20. magis proprie rauci ursi, apud Statium eundem, Theb. l. 11. v. 29. etc. Vide Barthium, Animadvers. ad eum d. l. uti de raucedine a Veterib. curatô supra Fauces.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.